

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 7: Versus 32
Similes sunt pueris.Pueri, doctores sunt spiritu humiles. Forum, synagoga, vel ipsa Jerusalem, in qua jura praeceptorum Dei condebantur, quia contribulibus solebant exprobrare quod nec psalmis allecti ad laudes Dei assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate (quod notat saltus) nec threnis (id est lamentationibus prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis) ad poenitentiam sunt conversi.